- CRUDA
- CRUDAde fructibus, Graece ὠμὰ, quae immatura sunt, quibus opponuntur Cocti fructus, apud Hygin. At linum crudum, Graece ὠμολινον, quod nondum maceratum est, cui opponitur λευκόλινον, h. e. linum aquâ maceratum et lavacrô candidum factum. Nempe nostrô more linum vulsum siccatur, in aquam mergitur et macerator, deinde tunditur, mox pectitur, postea netur, ultimo texitur textumque adhuc flavum est, donec frequentibus lotionibus et aspersionibus aquae candorem sibi conciliet. At Vereres iterum linum in filo polibant et silici crebro inlidebant cum aqua, textumque rursum clavis tundebant, Plin. l. 19. c. 1. Omolina itaque lintea ex crudo impolico et adhoc flavo lineo filo texta: et crudum linum, quod maceratum, politum et aquâ dealbatum non est, itidem ὠμόλινον Graecis. Et quidem ex huiusmodi lino funes fiebant: id vero peculiare Xerxis, quod ex λευκολίνῳ rudentes ei facti essent, quorum et pulchritudinem propterea commendat Herodorus, l. 7. Sed et ὠμόλινον, ut dictum, linteum ipsum ex crudo lino textum est, apud Pallucem, qui inter res balneis et gymnasiis convenientes ὠμόλινον recenser, utpote quô sudorem in balneis extergebant. Quô sensu ὠμόλινον semper acc piendum apud Glaenum, Aetium, Paulum: Latini Crudarium dixêre. Ex codem utplurimum μοτοὶ fiebant, seu linamenta, vulneiibus immitti solita: qui duorum generum, τιλτοὶ, carptiles, et ξυςτοὶ, rasiles erant; quorum illi ex linreorum crudorum filis carptis, hi ex rasa languine, fiebant etc. Salmas. ad Solin. p. 765. et 766. Vide quoque infra Omolinum. De cibis, vide infra in voce Semicocta, uti de Carms crudae distributione, in sollenni olim festivitate fieri solitâ, infra itid. voce Visceratio, quam magni honoris locô fuisse habitam ibid. dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.